SlideShare a Scribd company logo
1 of 6
Download to read offline
Ex Antonii D’Elia S.I. Latinarum litterarum historia vita et opera M. Tulli Ciceronis

Romanae eloquentiae lumen et totius Latinitatis parens, M. Tullius Cicero apud                       Ciceronis vita
Arpinum natus est ante diem III nonas Ianuarias anni centesimi sexti a. C.n. Admodum
puer una cum Quintio fratre Romam profectus, celeberrimos illius aetatis magistros
audivit: Archiam poetam, Mucium Scaevolam iuris peritum, Molonem Rhodium                             Celeberrimos
rhetorem, philosophos Phaedrum Epicureum, Philonem principem Academiae et                            magistros audivit
Diodotum Stoicum; praeterea Licinum Crassum ac Marcum Antonium perorantes in
foro maxima delectatione frequenter auscultabat. His egregiis magistris ad eloquentiam
institutus, anno LXXXI in foro coepit versari1 et in defendendis Quintio et Sestio
                                                                                                     Primum specimen
Roscio Amerino, illud eloquentiae specimen dedit ut nulla causa esse quae non digna                  suae    eloquentiae
eius patrocinio videretur. Mox in Asiam contendit, et ut infirmae valetudini consuleret              anno 81 pro Roscio
et ut Molonem quem Romae magistrum habuit, iterum audiret qui, ut ipse testatur,
«dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantes nos et superfluentes                 Reversus     est     in
iuvenili quadam impunitate et licentia reprimeret, et quasi extra ripas diffluentes                  Graeciam
coërceret2».
Romam regressus, cursum honorum iniit, quem usque ad consulatum est prosecutus, in
quo, coniuratione Catilinae detecta, cum maximas laudes, tum maximam invidiam et                     Reversus patefecit
animi aegritudines in se convertit.3 Cum enim ipse, indicta causa, coniuratos capite                 Catilinae
damnasset, P. Clodius, tribunus plebis, qui ei maximopere adversabatur, legem tulit ut               coniurationem
aqua et igne illi interdiceretur qui, iudicio ad normam iuris neglecto, civem Romanum
occidisset. Quapropter Cicero, contra quem lex lata erat, sponte Roma relicta, primum                Exilium et reditus
Thessalonicam, deinde Dyrrhachium petiit, sed anno post, ab exsilio revocatus et inter
magnas populi exultationes Romam receptus omnia bona quae amiserat recuperavit.                      Proconsul Ciliciae
Anno LI proconsul electus provinciam Ciliciam obtinuit ac devictis feliciter hostibus
imperatoris nomen promeruit. In Italiam revectus, eam civilibus discordiis exagitatam
et direptam invenit et, cum diu incertus aestuasset, tandem pro Pompeio stetit4. Post                Pompeianus
devictum Pompeium, venia a Caesare impetrate, eique Urbem redeundi facultate facta,
inter umbratiles vitae parietes delituit ac philosophiae studio totum se tradidit. Post              Philosophiae
Caesaris mortem, Romae redditus, cum in Antonium, qui rerum potiri studeret,                         studium
violentissimis orationibus que Philipphicae sunt appellatae, invectus esset, in eius
odium et invidiam incidit. In proscriptorum numerum relatus, Roma aufugit sed a
                                                                                                     Philiphicae et mors
triumviri sicariis interceptus, illis ea animi fortitudine se interficiendum dedit, quam
toto suae vitae curriculo numquam ostenderat.

Cicero celeritate ingenii, elegantia sermonis, vi dicendi ac scribendi omnium
                                                                                             Ciceronis animus
Romanorum praestantissimus, quae a natura acceperat, quae industria didicerat, quae
in re publica egerat, non facile occultabat. Fuit aliquando pusilli animi et instabilis, sed
difficillimis et corruptissimis rei publicae temporibus animi bonitate, singulari vitae
honestate ac sincero patriae amore enituit.
                                                                                      Opera
Cum sibi persuasisset poësim non parum eloquentiae conferre etiam carmina
temptavit. Adulescens multa excerpta ex Homero, Sophocle et Euripide, et Arati
                                                                                      Carmina
Phaenomena et Prognostica in Latinum sermonem convertit; poëmatia Leimo vel
Melon, ad Caesarem, Marius, De suo consulatu et De temporibus suis inscripta, et alia
                                                                                      Opera ex Graeco
non pauca evulgavit, quae iniura temporis perierunt, non magna quidem litterarum
                                                                                      in Latinum
iactura, si Martiali credendum est qui Ciceronem carmina exarasse affirmat: «Musis et
Apolline nullo».
Maximo vero divinae Providentiae beneficio factum est ut huius praeclarissimi
scriptoris fere omnia opera soluta oratione exarata tempus servaverit, quae in

1
  Versari in foro=causas dicere=munus iuris consulti fungi
2
  Brut. XXIII
3
  Primum enim Ciceronem laudibus extollerunt omnes ob tantum factum deinde multi, maxime Catilinae asseclarum, envidia
arserunt.
4
  =Pompeio favit
Orationes, in Opera philosophica, in Opera rhetorica et in Epistolas dividitur.

1) Orationes quas vel ad populum vel in senatum habuit, praeter viginti fragmenta, LVII Orationes       in
   et integrae vel fere integrae adhuc exstant et in quinque temporum spatia distribuuntur: quinque spatia
   Ad primum spectant orationes quas habuit priusquam in Graeciam profectus est, distribuuntur
   quarum duae tantum, quas supra memoravimus, ad nos pervenerunt: pro Quinctio, in
   causa herciscundae familiae, contra Hortensium, qui tunc temporis primum locum in
   foro tenebat,5 et in causa capitali pro Sexto Roscio Amerino, qui falsa insimulatione
   parricidio fuit accusatus.

2) Ad secundum, quod fuit ab anno LXXVI ad annum LXV, pertinent quattuor orationes Orationes                in
   minores et septem orationes contra Verrem, quae paulo diffusius sunt dilucidandae. Verrem
   Cum C. Verres, praetor in Sicilia, multa publica bona sibi arrogasset et multa delicta
   perpetrasset, Siculi eum de repetundis accusarunt, suamque causam Ciceroni
   defendendam commiserunt qui, quaestor ad Lilybaeum, probitate ac lenitate animi
   eorum benevolentiam sibi conciliaverat. Hoc honorifico munere, libenti animo
   suscepto, maxima alacritate Cicero perfunctus est. Divinatione in Caecilium ante
   iudicium habita, qua ius litis instituendae, a Caecilio impugnatum, sibi vindicavit ut ad
   testimonia sibi viam aperiret, omnia sua argumenta in prima actione eo animo exposuit
   ut deinde de singulis actionibus singillatim ageret, in qua ea animi concitatione in
   Verrem invexit eoque acumine eius crimina detegit ut Verres, ne audita quidem
   sententia, in voluntarium exilium contenderit. Cicero vero, qui maxima industria et
   diligentia immensam accusationum congeriem in illum collegerat, actionem secundam,
   quae quinque orationibus constabat, scripsit sed non recitavit, in qua quidquid
   molestiarum et improbitatum Verres in Siculos patraverat vividis coloribus depingit.
   Ex his valde probatur oratio De signis, ex qua antiqua opera, politissima arte exstructa
   quae in Sicilia erant, dignoscimus quaeque a Verre direpta fuerunt.

3) Ad tertium, quo curriculum civilis eloquentiae inivit, pertinent XLV orationes quas ab
   anno LVI ad annum LIX ad populum vel in senatu habuit. Inter ipsas eminent Pro lege Manilia
   praesertim: De imperio Pompeii sive pro lege Manilia, qua magna contentione animi et
   multis argumentis, imperium belli contra regem Mithriadem Pompeio tradendum esse Catilinariae
   contendit; quattuor Catilinariae, quae non solum eius summam eloquentiae vim et
   admirabilem disserendi artem sed et studium rei publicae et in patriam amorem
   dilucide ostendunt; pro Archia poëta, qua suum antiquum magistrum ab iis defendit Pro Archia
   qui eum civem Romanum esse negabant, maximisque laudibus exornat.

4) Ad quartum, quod extenditur ab anno LVII ad annum LI, orationes spectant quas
   Romae habuit a reditu ab exsilio usque ad proconsulatum in Cilicia, quarum tantum
   XIII ad nos pervenerunt. Ex his illae praecipuae sunt, qua pro re familiari recuperanda
   pronuntiavit: Post reditum in Senatu, Post reditum ad Quirites, De domo sua, De           Orationes    post
   haruspicum responso. Prima e secunda gratias senatui et populo egit et quae in re         reditum
   publica administranda egerat ab inimicorum accusatione defendit, tertia dirutam sibi
   domum denuo aedificandam magna contentione affirmat, quarta vero hauruspicum
   responsa in Clodium retorquet. Pro Caelio, qua, cum Clodiae tribuni sororis, vitam        Pro Caelio
   vehementer insectetur, quantum ab antiqua dignitate et ab integerrimis partum moribus
   Romanos discessisse ostendit. In idem tempus incidit oratio pro Milone quae,              Pro Milone
   communi omnium sententia, praeclarissima inter praeclaras Ciceronis habetur, sed
   longe differt ab ea qua eum in foro defendit.


5) Ad quintum orationes pertinent quas recitavit ab anno XLVI ad annum XLIII. Post
   victoriam a Caesare in Pompeium partam, Cicero in perpetuum silere statuerat, sed
   5
       Scilicet praeclarissimus erat omnium iuris consultuum
victores clementia, antiqua consuetudine et rei publicae amor, post quinque annos, a
     domestia pace et otio ad fori contentiones eum revocarunt. Cum enim in M. Claudium
     Marcellum, qui in civili bello partes Pompeii secutus erat, eandem clementiam, quam
     ipse expertus erat, vidisset, tanta admiratione percussus est ut, ad antiquam palaestram      Pro Marcello
     revectus, illam pro Marcello orationem dixerit, qua et amici et sui ipsius nomine, pro
     acceptis beneficiis multas gratias dictatori egerit. Qua oratione, antiguo animo recepto,     Pro Ligario, Pro
     etiam pro Ligario et pro rege Deiotaro, qui eodem crimine tenebantur, eadem ratione           rege Deiotaro
     peroravit. At, Caesare interempto, cum Antonius populi libertatem opprimeret et rei
     publicae ruinam moliretur, illas quattuordecim orationes habuit, quae Philippicae sunt        Philippicae
     appellatae.

     In omnibus eius orationibus omnia, quae in optimo oratore desiderare possumus, facile De         suae
     deprehendimus. Praeditus hilari et nobili ore, potenti voce, omnium oculos et animos eloquentiae
     etiam initio dicendi in se convertebat; tanta vero in eo erat dexteritas minima quaeque
     extollendi, ut a gravibus rebus ad iocos et sales, ad argutias et ludibria, facile
     digrederetur. Bona igitur, quae plurima et eximia a natura acceperat, eo rhetoricae et
     philosophiae studio ac longo scribendi et dicendi exercitio enutrivit et auxit ut non
     solum praestantissimus omnium Romanorum orator sed lumen eloquentiae, communi
     omnium sententia habeatur.

     Quamquam Cicero in causis defendendis et in publicis officiis perfungendis fere totam
     vitam suam absumsit, quantum otii temporum iniquitas ei tribuit ad recolendas et
     explanandas illas disciplinas, quas puer didicerat et fori usus auxerat, impendit. Multa
     igitur opera evulgavit, quorum quaedam praecepta de arte dicendi tradunt, quaedam
     Graecorum philosophorum disciplinas illustrant.

     Opera rhetorica septem scripsit in quibus omnia quae vero oratori necessaria sunt             Opera rhetorica
     ostendit.
1)   De oratore libri III, in hoc genere praestantissimum et concinnitate sermonis                 De oratore
     maximum Ciceronis opus. In primo officia oratoris et quae necessaria sint ad verum
     oratorem instituendum exponit; in secundo quae ab oratore excogitanda et quo ordine
     digerenda sint; in tertio quae elocutio sint necessaria et quibus lenociniis exornanda sit.
     Inter alios claros oratores M. Antonium el Licinium Crassum disputantes inducit: M.
     Antonius contendit tantum naturae dona et exercitium, Crassus contra, in cuius
     sententiam Cicero discedere videtur, etiam studia philosophiae, historiae et rhetoricae
     oratori necessaria esse affirmat.
2)   Orator ad M. Brutum. Ut quae in superiore opera docuerat fusius explanaret, hoc aliud         Orator ad Brutum
     opus evulgavit. In illo enim praecepta verae eloquentiae et rationes quibus eam
     cosequimur tradit; in hoc vero imaginem perfecti oratoris exhibet ut ipse verbis
     significat: «Nulla praecepta ponimus neque enim id suscepimus sed excellentis
     eloquentiae speciem et formam adumbravimus; nec quibus rebus ea paretur
     exponemus sed qualis nobis esse videatur6». Praeterea de variis eloquentiae scholis
     disserit et dum Rhodianam, quam ipse sequitur, dilaudat illos severe improbat qui
     Atticam Rhodianae anteponebant.
3)   Brutus vel de claris oratoribus. Praeceptis traditis et perfecti oratoris imagine             Brutus
     constituta, illud praeclarissimum opus adiunxit ex quo solum Romanos oratores qui
     ante Ciceronem fuerunt dignoscimus. Notitias plerumque ab antiquis annalium
     scriptores sumit, ita tamen ut optimus investigator et acutus criticus appareat; nec
     tantum notitias exquirit sed quid in unoquoque probandum, quid improbandum sit
     diiudicat. M. Brutus et Atticus loquentes inducuntur ea quidem mente ut etiam
     improbentur qui scholae Atticae adhaererent.
4)   His accedunt quattuor alia opera rhetorica quae, cum sermonis elegantia et disserendi
     rationes a prioribus differant, minora dicta sunt: De optimo genere oratorum, brevis          De optimo genere

     6
         Orat. XLIII
disputatio, quam Cicero orationibus Demosthenis et Aeschinis pro corona, in Latinum           oratorum
   sermonem ab ipso translatis, praemiserat ut scholae Atticae sectatoribus ostenderet
   etiam inter Atticos oratores esse, qui Rhodianae eloquentiae accederent. De inventione        De inventione
   rhetorica, breve opus in duos libros distributum quod, iuvenilibus annis ex scholae
   commentariolis compositum, postea repudiavit. De partitione oratoria: ipse Cicero             De       partitione
   cum filio disserens inducitur, cui ipsum interroganti omnia praecepta de arte dicendi         oratoria
   breviter et summatim explanat. Topica doctrinam Aristotelis de locis, unde argumenta
   oratori sunt eruenda, complectuntur.

   Romani utpote qui ingenio et instituto ad rerum usum procliviorem essent, per longum Opera
   spatium diuturna observatione magis quam studio litterarum sapientiam prosecuti sunt. philosophica
   Tantum hac aetate philosophia exculta est praesertim Ciceronis opera qui, adhibitis
   oratoriis luminibus, non solum fere omnem Graecorum sapientiam explanavit set etiam
   eius elegantiam et copiam luculentissime expressit. Sed in hac re illud praecipue est
   admiratione dignum quod philosophico sermone litteras Latinas ditavit, eaque peritia et
   arte, ut nihil perfectius desiderari possit.
   Platonem imitatus, omnia sua opera philosophica in disputatione et dialogo conscripsit
   et dividuntur in maiora et minora. Maiorum operum quaedam de re publica
   administranda agunt, quaedam de moribus, quaedam denique praecepta tradunt. Inter
   prima recensensentur:

   Opera maiora
1) De re publica administranda
   De re publica. Sex libris constabat: in primo tria genera civitatis distinguebantur, prout    De re publica
   summa rerum erat apud regem vel apud optimates vel apud populum, quibus quartum
   accedebat, quod conflatum ex tribus primis, omnium prestantisimum est; in secundo
   affirmabatur Romanam rem publicam, quae omnibus illis bonis, quae in aliis
   deprehendantur, gauderet, non ab uno unaque aetate constitutam esse sed a a multis
   multosque per annos suam vitam et formam repetere; in tertio de iustitia disceptabatur
   sine qua nulla civitas neque regi neque intacta permanere potest; in quarto et quinto ut
   ex fragmentis colligi potest, agebatur de moralibus et civilibus institutionibus quae in
   Romana re publica vigebant ac de virtutibus quibus ornandi sunt qui rem publicam
   moderantur; tandem in sexto de causis quibus res publicae evertantur ac de rebus ad
   religionem spectantibus ut postremos tamquam mirificum exordium, Scipionis somnum             Somnum
   narrat, in quo doctrina de animi immortalitate exponitur et ostenditur quanta                 Scipionis
   beatitudine in caelo fruituri sint, qui optime de patria meriti sint.
   Exstant duo primi libri anno MDCCCXXII ab Angelo Mai, Pontificis Romani insigni
   purpurato, reperti et alia fragmenta quorum praecipuum est somnium Scipionis a
   Macrobio nobis servatum ut, quae antiqui de mortuis sentirent optime cum Christianis
   doctrinis congruere ostenderet.
   De legibus libri sex, quorum ad nos tantum primi tres pervenerunt. In his leges               De legibus
   recensentur, quae ad rem publicam regendam necessariae sunt, in quibus legibus
   condendis tria elementa requiruntur: philosophicum, civile et iudiciale. In primo libro
   elato stilo ostendit esse legem universam, supremam, immutabilem, a qua naturae ius
   emanat; in aliis de aliis legibus religiosis et civilibus ac de magistratuum officiis agit.
   Inter opera quae praecepta tradunt:
2) Opera quae praecepta tradunt
   Academica priora in duos libros et Academica posteriora in quattuor libros distributa.        Accademica
   In istis Tullius retractat et corrigit quod pertractaverat in illis. Cum tantum fragmenta
   ad nos pervenerint utraque aliquo modo inter se illustrantur et integrantur. In his
   Academiae scholae, quam aliis anteponit, philosophos recenset ac doctrinam de
   cognitione explanat.
3) Opera de moribus
   De finibus bonorum et malorum, libri quinque, in quibus maximo acumine disserit               De finibus
   quid de summo bono et summo malo Epicurei, Stoici et Peripatetici senserint. In primo
exponit et in secundo confutat doctrinam Epicuri, in tertio verisimiliorem probat
Stoicorum doctrinam, in quarto eam plene congruere cum Academicis, in quinto fusius
agit de Academicorum ac Peripateticorum doctrina.
Tusculanae disputationes, quas in Tusculano habitas simulat, quinque libris constat. In   Tusculanae
primis quattuor Stoicorum placita de contemnenda morte, de tolerando dolore, de           disputationes
aegritudine lenienda et de reliquis animi perturbationibus moderandis exponit; in libro
quinto tantum virtutem hominem beatum efficere posse docet. Maxima delectatione
hoc opere Cicero lectorem afficit cum de re pergratissima atque nitidissimo stilo et
pereleganti sermone disputet.
Cato maior de senectute, opus a Platone et a Xenophonte maxima ex parte derivatum         De senectute
non magis elegantia sermonis quam nitore disputationis elucet. In ipso Cato senex,
Laelius et Scipio Africanus de senectute disputantes inducuntur qui eam et ab
accusationibus quae contra ipsam moveri solent defendunt et non modo omnium
aetatum eam auctoritate et dignitate honoratissimam esse et haberi sed ipsa
adulescentia animosiorem et fortiorem esse contendunt, dummodo bonis adulescentiae
fundamentis sit instituta.
Laelius de amicitia magnam affinitatem cum opere De senectute habet cum Cicero            De amicitia
materiam, a Theophrasto deductam, eadem perspicuitate et elegantia illustret. In eo
Laelium eiusque generos disputantes inducit, qui originem et naturam amicitiae
exponunt et media quibus sustentetur et officia quae eam comitentur exquirunt.
De officiis, philosophorum stoicorum, Panetii et Posidonii doctrinam secutus, filio       De officiis
Marco, cui hoc opus mittit, tribus libris moralia praecepta tradit. In ipsis quae inter
honestum et utile intersint docet, neque usquam utile cum honesto pugnare posse
ostendit.

Opera minora

Operum minorum haec quattuor numerantur quorum tria priora de rebus divinis agunt:
De natura deorum libri tres, in quibus quid antiqui philosophi de divinitate senserint    De natura deorum
disserit. Ceteris doctrinis anteponitur doctrina Academicorum utpote quae rationi
magis congrua sit.
De divinatione. Continet Stoicorum doctrinam de hac re quam Cicero irridet et             De divinatione
exprobat.
De fato, quo Stoicorum sententiam diluit qui fato omnia regi putant. Docet dein           De fato
potestatem inesse hominibus quidquid agere velint id libere ex voluntate posse, ad ea
quae nolint nullo modo intrinsece cogi.
Paradoxa continent sex Stoicorum sententias quae, licet sint verae, a communi tamen       Paradoxa
opinione non probantur.
His accedebant etiam haec alia opera quae ad nos non pervenerunt: De gloria, quod
ipse Cicero saepe memorat, De virtutibus, operi De officiis annexum, De Auguriis,
quod recensebatur inter opera quae ad divinitatem spectant, Hortensius, in laudem et
studium philosophiae exaratum, Consolatio, quo acerrimum dolorem quem in filiae
morte ceperat lenire conatur.

De laude quam, omnium sententia, maximam Cicero est consecutus in explananda et
evulganda Graecorum philosophica doctrina, parvam partem sibi adscribit; dicit enim;
«ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt, verba tantum affero, de quibus abundo 7».
Attamen neque transcripta neque ab aliis hausta dicenda sunt ea in quibus tantam
partem sui ingenui impressit quaeque miro eloquio illustravit.

Quamplurimas epistulas non solum de rebus privatis sed etiam de rebus publicis Epistulae
scripsit Cicero; multas vero tempus nobis abstulit. Exstant adhuc nongentae epistulae
quarum circa centum alii Ciceroni scripserunt, quae a Tirone liberto collectae, in

7
    Epist. Ad Att. XII, 52
quattuor partes sunt distinctae: Epistulae ad familiares, pro diversitate personarum ad
quas missae sunt vel a quibus sunt acceptae in XVI libros digestae. Epistularum ad T.
Pomponium Atticum libri XVI, quas Cicero scripsit ad amicum suum T. Pomponium
Atticum qui tunc temporis litteris et virtutibus maxime eminebat. Epistularum ad
Quintium fratrem libri III. Constat XXIX epistulis quarum praestantissima est prima,
qua fratri in Asia propraetori, iustitiam commendat. Epistularum ad Brutum (dubiae
fidei).

Quantae utilitati nobis sint hae epistulae deducere possumus ex Cornelio Nepote qui
haec scribit: «eas qui legat non multum desiderat historiam contextam eorum
temporum8». Multa profecto quae illis calamitosissimis temporibus in re publica
Romana acciderint, nos ab epistolis Ciceronis cognoscimus qui tantam partem in rebus
gerendis habuit; neque tempora tantum sed et bonum animum et vitia tanti viri
discimus ex ipsis. Magni momenti sunt etiam cum forma longe distent a ceteris
operibus Ciceronis. In his enim non docta eruditio, non forma elegans reperitur sed
simplicitas et natura, quae in sermone valent, forma varia e locuples, cum multa
Tullius a Graeco sermone mutuetur quae omnia venustatem Latini sermonis augent et
Ciceronis in dicendo virtutem eiusque versatile ingenium clarius ostendunt.




8
    Vita Attici XVI

More Related Content

Viewers also liked

Preguntas en relación al video de la BBC Who were the Greeks
Preguntas en relación al video de la BBC Who were the GreeksPreguntas en relación al video de la BBC Who were the Greeks
Preguntas en relación al video de la BBC Who were the GreeksCarlos A. García
 
Capitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonales
Capitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonalesCapitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonales
Capitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonalesCarlos A. García
 
De Civitate Dei S. Augustini
De Civitate Dei S. AugustiniDe Civitate Dei S. Augustini
De Civitate Dei S. AugustiniCarlos A. García
 
Orationis pro Murena argumentum latine scriptum
Orationis pro Murena argumentum latine scriptumOrationis pro Murena argumentum latine scriptum
Orationis pro Murena argumentum latine scriptumCarlos A. García
 
S. Hieronymi Epistola ad Nepotianum
S. Hieronymi Epistola ad NepotianumS. Hieronymi Epistola ad Nepotianum
S. Hieronymi Epistola ad NepotianumCarlos A. García
 
Tildación general
Tildación generalTildación general
Tildación generalrodo1965
 
Reglamento de clase literatura i
Reglamento de clase literatura iReglamento de clase literatura i
Reglamento de clase literatura iCarlos A. García
 
Recibos comité de taller 2016
Recibos   comité de taller  2016Recibos   comité de taller  2016
Recibos comité de taller 2016rodo1965
 
Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...
Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...
Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...Carlos A. García
 
Unidades sigficativas de la palabra
Unidades sigficativas de la palabraUnidades sigficativas de la palabra
Unidades sigficativas de la palabrarodo1965
 
Capitulum XXXV – Versus scandite
Capitulum XXXV – Versus scanditeCapitulum XXXV – Versus scandite
Capitulum XXXV – Versus scanditeCarlos A. García
 
Tabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae Romanae
Tabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae RomanaeTabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae Romanae
Tabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae RomanaeCarlos A. García
 
Cómo prepararte para el examen de admisión College Board
Cómo prepararte para el examen de admisión College BoardCómo prepararte para el examen de admisión College Board
Cómo prepararte para el examen de admisión College BoardCarlos A. García
 
Evaluación diagnóstica literatura i 2016
Evaluación diagnóstica literatura i 2016Evaluación diagnóstica literatura i 2016
Evaluación diagnóstica literatura i 2016Carlos A. García
 

Viewers also liked (17)

Artículos: latín sí o no
Artículos: latín sí o noArtículos: latín sí o no
Artículos: latín sí o no
 
Preguntas en relación al video de la BBC Who were the Greeks
Preguntas en relación al video de la BBC Who were the GreeksPreguntas en relación al video de la BBC Who were the Greeks
Preguntas en relación al video de la BBC Who were the Greeks
 
Georgicae Virgilii omnes
Georgicae Virgilii omnesGeorgicae Virgilii omnes
Georgicae Virgilii omnes
 
Capitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonales
Capitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonalesCapitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonales
Capitulum XXXIV – Verbos relativamente impersonales
 
De Civitate Dei S. Augustini
De Civitate Dei S. AugustiniDe Civitate Dei S. Augustini
De Civitate Dei S. Augustini
 
Orationis pro Murena argumentum latine scriptum
Orationis pro Murena argumentum latine scriptumOrationis pro Murena argumentum latine scriptum
Orationis pro Murena argumentum latine scriptum
 
S. Hieronymi Epistola ad Nepotianum
S. Hieronymi Epistola ad NepotianumS. Hieronymi Epistola ad Nepotianum
S. Hieronymi Epistola ad Nepotianum
 
Tildación general
Tildación generalTildación general
Tildación general
 
Reglamento de clase literatura i
Reglamento de clase literatura iReglamento de clase literatura i
Reglamento de clase literatura i
 
Recibos comité de taller 2016
Recibos   comité de taller  2016Recibos   comité de taller  2016
Recibos comité de taller 2016
 
Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...
Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...
Capitulum XXXIV Preguntas de comprensión sobre las reglas fundamentales de la...
 
Unidades sigficativas de la palabra
Unidades sigficativas de la palabraUnidades sigficativas de la palabra
Unidades sigficativas de la palabra
 
Capitulum XXXV – Versus scandite
Capitulum XXXV – Versus scanditeCapitulum XXXV – Versus scandite
Capitulum XXXV – Versus scandite
 
Tabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae Romanae
Tabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae RomanaeTabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae Romanae
Tabula continens exercitia capitulorum XXX-XXXV Familiae Romanae
 
Cómo prepararte para el examen de admisión College Board
Cómo prepararte para el examen de admisión College BoardCómo prepararte para el examen de admisión College Board
Cómo prepararte para el examen de admisión College Board
 
La novela picaresca
La novela picarescaLa novela picaresca
La novela picaresca
 
Evaluación diagnóstica literatura i 2016
Evaluación diagnóstica literatura i 2016Evaluación diagnóstica literatura i 2016
Evaluación diagnóstica literatura i 2016
 

More from Carlos A. García

Evaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución Mexicana
Evaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución MexicanaEvaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución Mexicana
Evaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución MexicanaCarlos A. García
 
Quiz del bloque 2: el proceso legislativo
Quiz del bloque 2: el proceso legislativoQuiz del bloque 2: el proceso legislativo
Quiz del bloque 2: el proceso legislativoCarlos A. García
 
Argumentas el origen e importancia del derecho
Argumentas el origen e importancia del derechoArgumentas el origen e importancia del derecho
Argumentas el origen e importancia del derechoCarlos A. García
 
Organización de la administración pública federal, estatal y municipal
Organización de la administración pública federal, estatal y municipalOrganización de la administración pública federal, estatal y municipal
Organización de la administración pública federal, estatal y municipalCarlos A. García
 
Argumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentos
Argumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentosArgumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentos
Argumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentosCarlos A. García
 
Actividad 5 Juego etimológico
Actividad 5  Juego etimológicoActividad 5  Juego etimológico
Actividad 5 Juego etimológicoCarlos A. García
 
Jurisdicción y competencia
Jurisdicción y competenciaJurisdicción y competencia
Jurisdicción y competenciaCarlos A. García
 
Ejemplo de portada estilo APA
Ejemplo de portada estilo APAEjemplo de portada estilo APA
Ejemplo de portada estilo APACarlos A. García
 
Tema 1 identificas la literatura como arte
Tema 1 identificas la literatura como arteTema 1 identificas la literatura como arte
Tema 1 identificas la literatura como arteCarlos A. García
 
Actividad presentaciones en equipo
Actividad presentaciones en equipoActividad presentaciones en equipo
Actividad presentaciones en equipoCarlos A. García
 
Preparación para el examen de College Board
Preparación para el examen de College BoardPreparación para el examen de College Board
Preparación para el examen de College BoardCarlos A. García
 
Bloque III Los signos de puntuación
Bloque III Los signos de puntuaciónBloque III Los signos de puntuación
Bloque III Los signos de puntuaciónCarlos A. García
 
Bloque IV y V Los textos persuasivos
Bloque IV y V Los textos persuasivosBloque IV y V Los textos persuasivos
Bloque IV y V Los textos persuasivosCarlos A. García
 
Bloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionales
Bloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionalesBloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionales
Bloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionalesCarlos A. García
 
Reglamento y criterios de evaluación
Reglamento y criterios de evaluaciónReglamento y criterios de evaluación
Reglamento y criterios de evaluaciónCarlos A. García
 
Tema 1 concepto e historia de la literatura
Tema 1 concepto e historia de la literaturaTema 1 concepto e historia de la literatura
Tema 1 concepto e historia de la literaturaCarlos A. García
 
Géneros literarios: La novela en general
Géneros literarios: La novela en general Géneros literarios: La novela en general
Géneros literarios: La novela en general Carlos A. García
 
Presentación: El género narrativo en general
Presentación: El género narrativo en generalPresentación: El género narrativo en general
Presentación: El género narrativo en generalCarlos A. García
 

More from Carlos A. García (20)

Evaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución Mexicana
Evaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución MexicanaEvaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución Mexicana
Evaluación diagnóstica del bloque 3 La Constitución Mexicana
 
Quiz del bloque 2: el proceso legislativo
Quiz del bloque 2: el proceso legislativoQuiz del bloque 2: el proceso legislativo
Quiz del bloque 2: el proceso legislativo
 
Argumentas el origen e importancia del derecho
Argumentas el origen e importancia del derechoArgumentas el origen e importancia del derecho
Argumentas el origen e importancia del derecho
 
Organización de la administración pública federal, estatal y municipal
Organización de la administración pública federal, estatal y municipalOrganización de la administración pública federal, estatal y municipal
Organización de la administración pública federal, estatal y municipal
 
Argumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentos
Argumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentosArgumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentos
Argumentación jurídica: Listado de conectores y tipos de argumentos
 
Actividad 5 Juego etimológico
Actividad 5  Juego etimológicoActividad 5  Juego etimológico
Actividad 5 Juego etimológico
 
Jurisdicción y competencia
Jurisdicción y competenciaJurisdicción y competencia
Jurisdicción y competencia
 
Ejemplo de portada estilo APA
Ejemplo de portada estilo APAEjemplo de portada estilo APA
Ejemplo de portada estilo APA
 
Tema 1 identificas la literatura como arte
Tema 1 identificas la literatura como arteTema 1 identificas la literatura como arte
Tema 1 identificas la literatura como arte
 
Actividad presentaciones en equipo
Actividad presentaciones en equipoActividad presentaciones en equipo
Actividad presentaciones en equipo
 
Bloque VI el ensayo
Bloque VI el ensayoBloque VI el ensayo
Bloque VI el ensayo
 
Preparación para el examen de College Board
Preparación para el examen de College BoardPreparación para el examen de College Board
Preparación para el examen de College Board
 
Bloque III Los signos de puntuación
Bloque III Los signos de puntuaciónBloque III Los signos de puntuación
Bloque III Los signos de puntuación
 
Bloque IV y V Los textos persuasivos
Bloque IV y V Los textos persuasivosBloque IV y V Los textos persuasivos
Bloque IV y V Los textos persuasivos
 
Bloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionales
Bloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionalesBloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionales
Bloque I y II Redacción y clasificación de los textos funcionales
 
Reglamento y criterios de evaluación
Reglamento y criterios de evaluaciónReglamento y criterios de evaluación
Reglamento y criterios de evaluación
 
Tema 1 concepto e historia de la literatura
Tema 1 concepto e historia de la literaturaTema 1 concepto e historia de la literatura
Tema 1 concepto e historia de la literatura
 
Tema 4 el cuento
Tema 4 el cuentoTema 4 el cuento
Tema 4 el cuento
 
Géneros literarios: La novela en general
Géneros literarios: La novela en general Géneros literarios: La novela en general
Géneros literarios: La novela en general
 
Presentación: El género narrativo en general
Presentación: El género narrativo en generalPresentación: El género narrativo en general
Presentación: El género narrativo en general
 

Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

  • 1. Ex Antonii D’Elia S.I. Latinarum litterarum historia vita et opera M. Tulli Ciceronis Romanae eloquentiae lumen et totius Latinitatis parens, M. Tullius Cicero apud Ciceronis vita Arpinum natus est ante diem III nonas Ianuarias anni centesimi sexti a. C.n. Admodum puer una cum Quintio fratre Romam profectus, celeberrimos illius aetatis magistros audivit: Archiam poetam, Mucium Scaevolam iuris peritum, Molonem Rhodium Celeberrimos rhetorem, philosophos Phaedrum Epicureum, Philonem principem Academiae et magistros audivit Diodotum Stoicum; praeterea Licinum Crassum ac Marcum Antonium perorantes in foro maxima delectatione frequenter auscultabat. His egregiis magistris ad eloquentiam institutus, anno LXXXI in foro coepit versari1 et in defendendis Quintio et Sestio Primum specimen Roscio Amerino, illud eloquentiae specimen dedit ut nulla causa esse quae non digna suae eloquentiae eius patrocinio videretur. Mox in Asiam contendit, et ut infirmae valetudini consuleret anno 81 pro Roscio et ut Molonem quem Romae magistrum habuit, iterum audiret qui, ut ipse testatur, «dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantes nos et superfluentes Reversus est in iuvenili quadam impunitate et licentia reprimeret, et quasi extra ripas diffluentes Graeciam coërceret2». Romam regressus, cursum honorum iniit, quem usque ad consulatum est prosecutus, in quo, coniuratione Catilinae detecta, cum maximas laudes, tum maximam invidiam et Reversus patefecit animi aegritudines in se convertit.3 Cum enim ipse, indicta causa, coniuratos capite Catilinae damnasset, P. Clodius, tribunus plebis, qui ei maximopere adversabatur, legem tulit ut coniurationem aqua et igne illi interdiceretur qui, iudicio ad normam iuris neglecto, civem Romanum occidisset. Quapropter Cicero, contra quem lex lata erat, sponte Roma relicta, primum Exilium et reditus Thessalonicam, deinde Dyrrhachium petiit, sed anno post, ab exsilio revocatus et inter magnas populi exultationes Romam receptus omnia bona quae amiserat recuperavit. Proconsul Ciliciae Anno LI proconsul electus provinciam Ciliciam obtinuit ac devictis feliciter hostibus imperatoris nomen promeruit. In Italiam revectus, eam civilibus discordiis exagitatam et direptam invenit et, cum diu incertus aestuasset, tandem pro Pompeio stetit4. Post Pompeianus devictum Pompeium, venia a Caesare impetrate, eique Urbem redeundi facultate facta, inter umbratiles vitae parietes delituit ac philosophiae studio totum se tradidit. Post Philosophiae Caesaris mortem, Romae redditus, cum in Antonium, qui rerum potiri studeret, studium violentissimis orationibus que Philipphicae sunt appellatae, invectus esset, in eius odium et invidiam incidit. In proscriptorum numerum relatus, Roma aufugit sed a Philiphicae et mors triumviri sicariis interceptus, illis ea animi fortitudine se interficiendum dedit, quam toto suae vitae curriculo numquam ostenderat. Cicero celeritate ingenii, elegantia sermonis, vi dicendi ac scribendi omnium Ciceronis animus Romanorum praestantissimus, quae a natura acceperat, quae industria didicerat, quae in re publica egerat, non facile occultabat. Fuit aliquando pusilli animi et instabilis, sed difficillimis et corruptissimis rei publicae temporibus animi bonitate, singulari vitae honestate ac sincero patriae amore enituit. Opera Cum sibi persuasisset poësim non parum eloquentiae conferre etiam carmina temptavit. Adulescens multa excerpta ex Homero, Sophocle et Euripide, et Arati Carmina Phaenomena et Prognostica in Latinum sermonem convertit; poëmatia Leimo vel Melon, ad Caesarem, Marius, De suo consulatu et De temporibus suis inscripta, et alia Opera ex Graeco non pauca evulgavit, quae iniura temporis perierunt, non magna quidem litterarum in Latinum iactura, si Martiali credendum est qui Ciceronem carmina exarasse affirmat: «Musis et Apolline nullo». Maximo vero divinae Providentiae beneficio factum est ut huius praeclarissimi scriptoris fere omnia opera soluta oratione exarata tempus servaverit, quae in 1 Versari in foro=causas dicere=munus iuris consulti fungi 2 Brut. XXIII 3 Primum enim Ciceronem laudibus extollerunt omnes ob tantum factum deinde multi, maxime Catilinae asseclarum, envidia arserunt. 4 =Pompeio favit
  • 2. Orationes, in Opera philosophica, in Opera rhetorica et in Epistolas dividitur. 1) Orationes quas vel ad populum vel in senatum habuit, praeter viginti fragmenta, LVII Orationes in et integrae vel fere integrae adhuc exstant et in quinque temporum spatia distribuuntur: quinque spatia Ad primum spectant orationes quas habuit priusquam in Graeciam profectus est, distribuuntur quarum duae tantum, quas supra memoravimus, ad nos pervenerunt: pro Quinctio, in causa herciscundae familiae, contra Hortensium, qui tunc temporis primum locum in foro tenebat,5 et in causa capitali pro Sexto Roscio Amerino, qui falsa insimulatione parricidio fuit accusatus. 2) Ad secundum, quod fuit ab anno LXXVI ad annum LXV, pertinent quattuor orationes Orationes in minores et septem orationes contra Verrem, quae paulo diffusius sunt dilucidandae. Verrem Cum C. Verres, praetor in Sicilia, multa publica bona sibi arrogasset et multa delicta perpetrasset, Siculi eum de repetundis accusarunt, suamque causam Ciceroni defendendam commiserunt qui, quaestor ad Lilybaeum, probitate ac lenitate animi eorum benevolentiam sibi conciliaverat. Hoc honorifico munere, libenti animo suscepto, maxima alacritate Cicero perfunctus est. Divinatione in Caecilium ante iudicium habita, qua ius litis instituendae, a Caecilio impugnatum, sibi vindicavit ut ad testimonia sibi viam aperiret, omnia sua argumenta in prima actione eo animo exposuit ut deinde de singulis actionibus singillatim ageret, in qua ea animi concitatione in Verrem invexit eoque acumine eius crimina detegit ut Verres, ne audita quidem sententia, in voluntarium exilium contenderit. Cicero vero, qui maxima industria et diligentia immensam accusationum congeriem in illum collegerat, actionem secundam, quae quinque orationibus constabat, scripsit sed non recitavit, in qua quidquid molestiarum et improbitatum Verres in Siculos patraverat vividis coloribus depingit. Ex his valde probatur oratio De signis, ex qua antiqua opera, politissima arte exstructa quae in Sicilia erant, dignoscimus quaeque a Verre direpta fuerunt. 3) Ad tertium, quo curriculum civilis eloquentiae inivit, pertinent XLV orationes quas ab anno LVI ad annum LIX ad populum vel in senatu habuit. Inter ipsas eminent Pro lege Manilia praesertim: De imperio Pompeii sive pro lege Manilia, qua magna contentione animi et multis argumentis, imperium belli contra regem Mithriadem Pompeio tradendum esse Catilinariae contendit; quattuor Catilinariae, quae non solum eius summam eloquentiae vim et admirabilem disserendi artem sed et studium rei publicae et in patriam amorem dilucide ostendunt; pro Archia poëta, qua suum antiquum magistrum ab iis defendit Pro Archia qui eum civem Romanum esse negabant, maximisque laudibus exornat. 4) Ad quartum, quod extenditur ab anno LVII ad annum LI, orationes spectant quas Romae habuit a reditu ab exsilio usque ad proconsulatum in Cilicia, quarum tantum XIII ad nos pervenerunt. Ex his illae praecipuae sunt, qua pro re familiari recuperanda pronuntiavit: Post reditum in Senatu, Post reditum ad Quirites, De domo sua, De Orationes post haruspicum responso. Prima e secunda gratias senatui et populo egit et quae in re reditum publica administranda egerat ab inimicorum accusatione defendit, tertia dirutam sibi domum denuo aedificandam magna contentione affirmat, quarta vero hauruspicum responsa in Clodium retorquet. Pro Caelio, qua, cum Clodiae tribuni sororis, vitam Pro Caelio vehementer insectetur, quantum ab antiqua dignitate et ab integerrimis partum moribus Romanos discessisse ostendit. In idem tempus incidit oratio pro Milone quae, Pro Milone communi omnium sententia, praeclarissima inter praeclaras Ciceronis habetur, sed longe differt ab ea qua eum in foro defendit. 5) Ad quintum orationes pertinent quas recitavit ab anno XLVI ad annum XLIII. Post victoriam a Caesare in Pompeium partam, Cicero in perpetuum silere statuerat, sed 5 Scilicet praeclarissimus erat omnium iuris consultuum
  • 3. victores clementia, antiqua consuetudine et rei publicae amor, post quinque annos, a domestia pace et otio ad fori contentiones eum revocarunt. Cum enim in M. Claudium Marcellum, qui in civili bello partes Pompeii secutus erat, eandem clementiam, quam ipse expertus erat, vidisset, tanta admiratione percussus est ut, ad antiquam palaestram Pro Marcello revectus, illam pro Marcello orationem dixerit, qua et amici et sui ipsius nomine, pro acceptis beneficiis multas gratias dictatori egerit. Qua oratione, antiguo animo recepto, Pro Ligario, Pro etiam pro Ligario et pro rege Deiotaro, qui eodem crimine tenebantur, eadem ratione rege Deiotaro peroravit. At, Caesare interempto, cum Antonius populi libertatem opprimeret et rei publicae ruinam moliretur, illas quattuordecim orationes habuit, quae Philippicae sunt Philippicae appellatae. In omnibus eius orationibus omnia, quae in optimo oratore desiderare possumus, facile De suae deprehendimus. Praeditus hilari et nobili ore, potenti voce, omnium oculos et animos eloquentiae etiam initio dicendi in se convertebat; tanta vero in eo erat dexteritas minima quaeque extollendi, ut a gravibus rebus ad iocos et sales, ad argutias et ludibria, facile digrederetur. Bona igitur, quae plurima et eximia a natura acceperat, eo rhetoricae et philosophiae studio ac longo scribendi et dicendi exercitio enutrivit et auxit ut non solum praestantissimus omnium Romanorum orator sed lumen eloquentiae, communi omnium sententia habeatur. Quamquam Cicero in causis defendendis et in publicis officiis perfungendis fere totam vitam suam absumsit, quantum otii temporum iniquitas ei tribuit ad recolendas et explanandas illas disciplinas, quas puer didicerat et fori usus auxerat, impendit. Multa igitur opera evulgavit, quorum quaedam praecepta de arte dicendi tradunt, quaedam Graecorum philosophorum disciplinas illustrant. Opera rhetorica septem scripsit in quibus omnia quae vero oratori necessaria sunt Opera rhetorica ostendit. 1) De oratore libri III, in hoc genere praestantissimum et concinnitate sermonis De oratore maximum Ciceronis opus. In primo officia oratoris et quae necessaria sint ad verum oratorem instituendum exponit; in secundo quae ab oratore excogitanda et quo ordine digerenda sint; in tertio quae elocutio sint necessaria et quibus lenociniis exornanda sit. Inter alios claros oratores M. Antonium el Licinium Crassum disputantes inducit: M. Antonius contendit tantum naturae dona et exercitium, Crassus contra, in cuius sententiam Cicero discedere videtur, etiam studia philosophiae, historiae et rhetoricae oratori necessaria esse affirmat. 2) Orator ad M. Brutum. Ut quae in superiore opera docuerat fusius explanaret, hoc aliud Orator ad Brutum opus evulgavit. In illo enim praecepta verae eloquentiae et rationes quibus eam cosequimur tradit; in hoc vero imaginem perfecti oratoris exhibet ut ipse verbis significat: «Nulla praecepta ponimus neque enim id suscepimus sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbravimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus sed qualis nobis esse videatur6». Praeterea de variis eloquentiae scholis disserit et dum Rhodianam, quam ipse sequitur, dilaudat illos severe improbat qui Atticam Rhodianae anteponebant. 3) Brutus vel de claris oratoribus. Praeceptis traditis et perfecti oratoris imagine Brutus constituta, illud praeclarissimum opus adiunxit ex quo solum Romanos oratores qui ante Ciceronem fuerunt dignoscimus. Notitias plerumque ab antiquis annalium scriptores sumit, ita tamen ut optimus investigator et acutus criticus appareat; nec tantum notitias exquirit sed quid in unoquoque probandum, quid improbandum sit diiudicat. M. Brutus et Atticus loquentes inducuntur ea quidem mente ut etiam improbentur qui scholae Atticae adhaererent. 4) His accedunt quattuor alia opera rhetorica quae, cum sermonis elegantia et disserendi rationes a prioribus differant, minora dicta sunt: De optimo genere oratorum, brevis De optimo genere 6 Orat. XLIII
  • 4. disputatio, quam Cicero orationibus Demosthenis et Aeschinis pro corona, in Latinum oratorum sermonem ab ipso translatis, praemiserat ut scholae Atticae sectatoribus ostenderet etiam inter Atticos oratores esse, qui Rhodianae eloquentiae accederent. De inventione De inventione rhetorica, breve opus in duos libros distributum quod, iuvenilibus annis ex scholae commentariolis compositum, postea repudiavit. De partitione oratoria: ipse Cicero De partitione cum filio disserens inducitur, cui ipsum interroganti omnia praecepta de arte dicendi oratoria breviter et summatim explanat. Topica doctrinam Aristotelis de locis, unde argumenta oratori sunt eruenda, complectuntur. Romani utpote qui ingenio et instituto ad rerum usum procliviorem essent, per longum Opera spatium diuturna observatione magis quam studio litterarum sapientiam prosecuti sunt. philosophica Tantum hac aetate philosophia exculta est praesertim Ciceronis opera qui, adhibitis oratoriis luminibus, non solum fere omnem Graecorum sapientiam explanavit set etiam eius elegantiam et copiam luculentissime expressit. Sed in hac re illud praecipue est admiratione dignum quod philosophico sermone litteras Latinas ditavit, eaque peritia et arte, ut nihil perfectius desiderari possit. Platonem imitatus, omnia sua opera philosophica in disputatione et dialogo conscripsit et dividuntur in maiora et minora. Maiorum operum quaedam de re publica administranda agunt, quaedam de moribus, quaedam denique praecepta tradunt. Inter prima recensensentur: Opera maiora 1) De re publica administranda De re publica. Sex libris constabat: in primo tria genera civitatis distinguebantur, prout De re publica summa rerum erat apud regem vel apud optimates vel apud populum, quibus quartum accedebat, quod conflatum ex tribus primis, omnium prestantisimum est; in secundo affirmabatur Romanam rem publicam, quae omnibus illis bonis, quae in aliis deprehendantur, gauderet, non ab uno unaque aetate constitutam esse sed a a multis multosque per annos suam vitam et formam repetere; in tertio de iustitia disceptabatur sine qua nulla civitas neque regi neque intacta permanere potest; in quarto et quinto ut ex fragmentis colligi potest, agebatur de moralibus et civilibus institutionibus quae in Romana re publica vigebant ac de virtutibus quibus ornandi sunt qui rem publicam moderantur; tandem in sexto de causis quibus res publicae evertantur ac de rebus ad religionem spectantibus ut postremos tamquam mirificum exordium, Scipionis somnum Somnum narrat, in quo doctrina de animi immortalitate exponitur et ostenditur quanta Scipionis beatitudine in caelo fruituri sint, qui optime de patria meriti sint. Exstant duo primi libri anno MDCCCXXII ab Angelo Mai, Pontificis Romani insigni purpurato, reperti et alia fragmenta quorum praecipuum est somnium Scipionis a Macrobio nobis servatum ut, quae antiqui de mortuis sentirent optime cum Christianis doctrinis congruere ostenderet. De legibus libri sex, quorum ad nos tantum primi tres pervenerunt. In his leges De legibus recensentur, quae ad rem publicam regendam necessariae sunt, in quibus legibus condendis tria elementa requiruntur: philosophicum, civile et iudiciale. In primo libro elato stilo ostendit esse legem universam, supremam, immutabilem, a qua naturae ius emanat; in aliis de aliis legibus religiosis et civilibus ac de magistratuum officiis agit. Inter opera quae praecepta tradunt: 2) Opera quae praecepta tradunt Academica priora in duos libros et Academica posteriora in quattuor libros distributa. Accademica In istis Tullius retractat et corrigit quod pertractaverat in illis. Cum tantum fragmenta ad nos pervenerint utraque aliquo modo inter se illustrantur et integrantur. In his Academiae scholae, quam aliis anteponit, philosophos recenset ac doctrinam de cognitione explanat. 3) Opera de moribus De finibus bonorum et malorum, libri quinque, in quibus maximo acumine disserit De finibus quid de summo bono et summo malo Epicurei, Stoici et Peripatetici senserint. In primo
  • 5. exponit et in secundo confutat doctrinam Epicuri, in tertio verisimiliorem probat Stoicorum doctrinam, in quarto eam plene congruere cum Academicis, in quinto fusius agit de Academicorum ac Peripateticorum doctrina. Tusculanae disputationes, quas in Tusculano habitas simulat, quinque libris constat. In Tusculanae primis quattuor Stoicorum placita de contemnenda morte, de tolerando dolore, de disputationes aegritudine lenienda et de reliquis animi perturbationibus moderandis exponit; in libro quinto tantum virtutem hominem beatum efficere posse docet. Maxima delectatione hoc opere Cicero lectorem afficit cum de re pergratissima atque nitidissimo stilo et pereleganti sermone disputet. Cato maior de senectute, opus a Platone et a Xenophonte maxima ex parte derivatum De senectute non magis elegantia sermonis quam nitore disputationis elucet. In ipso Cato senex, Laelius et Scipio Africanus de senectute disputantes inducuntur qui eam et ab accusationibus quae contra ipsam moveri solent defendunt et non modo omnium aetatum eam auctoritate et dignitate honoratissimam esse et haberi sed ipsa adulescentia animosiorem et fortiorem esse contendunt, dummodo bonis adulescentiae fundamentis sit instituta. Laelius de amicitia magnam affinitatem cum opere De senectute habet cum Cicero De amicitia materiam, a Theophrasto deductam, eadem perspicuitate et elegantia illustret. In eo Laelium eiusque generos disputantes inducit, qui originem et naturam amicitiae exponunt et media quibus sustentetur et officia quae eam comitentur exquirunt. De officiis, philosophorum stoicorum, Panetii et Posidonii doctrinam secutus, filio De officiis Marco, cui hoc opus mittit, tribus libris moralia praecepta tradit. In ipsis quae inter honestum et utile intersint docet, neque usquam utile cum honesto pugnare posse ostendit. Opera minora Operum minorum haec quattuor numerantur quorum tria priora de rebus divinis agunt: De natura deorum libri tres, in quibus quid antiqui philosophi de divinitate senserint De natura deorum disserit. Ceteris doctrinis anteponitur doctrina Academicorum utpote quae rationi magis congrua sit. De divinatione. Continet Stoicorum doctrinam de hac re quam Cicero irridet et De divinatione exprobat. De fato, quo Stoicorum sententiam diluit qui fato omnia regi putant. Docet dein De fato potestatem inesse hominibus quidquid agere velint id libere ex voluntate posse, ad ea quae nolint nullo modo intrinsece cogi. Paradoxa continent sex Stoicorum sententias quae, licet sint verae, a communi tamen Paradoxa opinione non probantur. His accedebant etiam haec alia opera quae ad nos non pervenerunt: De gloria, quod ipse Cicero saepe memorat, De virtutibus, operi De officiis annexum, De Auguriis, quod recensebatur inter opera quae ad divinitatem spectant, Hortensius, in laudem et studium philosophiae exaratum, Consolatio, quo acerrimum dolorem quem in filiae morte ceperat lenire conatur. De laude quam, omnium sententia, maximam Cicero est consecutus in explananda et evulganda Graecorum philosophica doctrina, parvam partem sibi adscribit; dicit enim; «ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt, verba tantum affero, de quibus abundo 7». Attamen neque transcripta neque ab aliis hausta dicenda sunt ea in quibus tantam partem sui ingenui impressit quaeque miro eloquio illustravit. Quamplurimas epistulas non solum de rebus privatis sed etiam de rebus publicis Epistulae scripsit Cicero; multas vero tempus nobis abstulit. Exstant adhuc nongentae epistulae quarum circa centum alii Ciceroni scripserunt, quae a Tirone liberto collectae, in 7 Epist. Ad Att. XII, 52
  • 6. quattuor partes sunt distinctae: Epistulae ad familiares, pro diversitate personarum ad quas missae sunt vel a quibus sunt acceptae in XVI libros digestae. Epistularum ad T. Pomponium Atticum libri XVI, quas Cicero scripsit ad amicum suum T. Pomponium Atticum qui tunc temporis litteris et virtutibus maxime eminebat. Epistularum ad Quintium fratrem libri III. Constat XXIX epistulis quarum praestantissima est prima, qua fratri in Asia propraetori, iustitiam commendat. Epistularum ad Brutum (dubiae fidei). Quantae utilitati nobis sint hae epistulae deducere possumus ex Cornelio Nepote qui haec scribit: «eas qui legat non multum desiderat historiam contextam eorum temporum8». Multa profecto quae illis calamitosissimis temporibus in re publica Romana acciderint, nos ab epistolis Ciceronis cognoscimus qui tantam partem in rebus gerendis habuit; neque tempora tantum sed et bonum animum et vitia tanti viri discimus ex ipsis. Magni momenti sunt etiam cum forma longe distent a ceteris operibus Ciceronis. In his enim non docta eruditio, non forma elegans reperitur sed simplicitas et natura, quae in sermone valent, forma varia e locuples, cum multa Tullius a Graeco sermone mutuetur quae omnia venustatem Latini sermonis augent et Ciceronis in dicendo virtutem eiusque versatile ingenium clarius ostendunt. 8 Vita Attici XVI