SlideShare une entreprise Scribd logo
1  sur  7
Non solum Nav4All minimi pretii ministerium navigationis in orbe terrarum, sed etiam optimum
esse cupit. Qua de causa nobis opus est auxilio eorum qui eo omnem per orbem terrarum
probantes utuntur.
Itinera celeritatem facilitatemque usus nostra gratis probare potes.
Propter te, multa decies centena milia eorum qui viis utuntur optima et minimi pretii ratione
navigationis omnium orbis terrarum mercibus annuis vel menstruis valde minimis mox uti
poterunt.*
Hac re sola tibi opus est, perscribere, ut tecum interdum congredi possimus. Nobis placeat
quoque, si ullas sententias vel difficultates (>feedback) quae tibi usu venerint ad nos referas et si
amicos familiam conlegasque tuos certiores de beneficiis Nav4All facias.
Quisquis perscriptus ratione uti potest. NAV4ALL gratuitum erit ante diem qui est a.d. XVIII
Kalendas Sept. MMVI.
Gratuito omnem per orbem terrarum ratione ante diem qui est a.d. VIII Kalendas Sept. MMVI uti
potes.
Si postea sine eo vivere non poteris, haec difficultas non erit. Inter &euro 0,50 et &euro 2,00 per
mensem merces dilaturas fore speramus.
Subscriptiones gratuitae etiam possunt.
>Subscribe now.
* Vide quoque Tracking and Tracing de potestatibus aliis praeter navigationem modo.
Ante diem qui est a.d. XVIII Kalendas Sept. MMVI, omnes optima totum per mundum ratione
navigationis uti possunt, cum quemquem qui utitur ut probantem putemus.
Eo maturius ratione uteris, quo magis tibi prodesse poterit.
NAV4ALL, quod attinet ad numerum eorum qui eo utuntur, nullum habet modum: multa decies
centena milia utentium simul capere possumus. Spatium modo temporis magnum habet modum.
Eo plures ratione nostra utuntur, quo melius erit.
Itaque familia conlegae amici negotiatoresque tui (sive opifices sive clientes) hac uniqua totum
per mundum potestate navigandi fruantur, telephonis mobilibus suis utentes.
Sunt duae tantum condiciones: Primum, necesse est te habere telephonum cui Bluetooth
facultatem fecit et qui auxilium idoneum pro Java habet. Specta Selected handsets ut percipias
utrum machina tua idonea sit.
Deinde, necesse est te receptorem GPS habere. Separatim receptorem GPS emere potes, sed
receptores Bluetooth, qui talibus aliis rationibus navigandi qualibus TomTom, Route 66,
Wayfinder, ActivePilot, aliisque omnibus utuntur item idonei sunt!
Ob NAV4ALL captum rationis navigandi tuae quam nunc habes ullo sine pretio dum paene
omnem orbem terrarum comprehendat facile extendere potes! Atque renovationibus
recentissimis gratuito frui potes!
Utere ferramentis 'veteris' rationis navigandi tuae atque improve it with NAV4ALL software.
Si receptorem GPS non habes, specta Shop et postula ut emas receptorem HOLUX GPSlim236
Bluetooth GPS cum SiRF-Star-III.
Festina, quod instrumenta exigua sunt!
Receptorem GPS comparabilem a societate fida quae postulationes postales accipit vel a
societate machinarum electronicarum tibi grato vel a societate quae tibi communicationes
telephonicas vendit emere potes.
Quidquid accidit, festina, quod eo citius cum NAV4ALL emendate navigare potes, quo diutius
eo frui potes.
Telephona mobilia quae sequuntur a NAV4ALL sustinentur (aut maturissime sustinebuntur).
Velisne omnem per orbem terrarum telephono mobili tuo statim navigare, attamen tuum nondum
idoneum est? Considera de novo telephono mobili emendo, quod parvioris pretii semper est
quam quasi alteram rationem navigandi emas!
Non tantum praecepta de NAV4ALL in ostentu telephoni mobilis tui apparent, sed etiam tua
lingua distincte loquuntur.
NAV4ALL LV linguis et pluribus vocibus quam C diversis in promptu est.
Paene omni lingua vocem marem vel muliebrem deligere potes. Pro translatione Anglica voces
festivas et diversas deligere etiam potes. Audi et selige quid tibi optime placeat.
Quid quam telephono mobili navigare tuo facilius esse possit?
Insona in indice electionum NAV4ALL ut finem itineris novam imponas aut insona in fine
itineris ante conservata. Ita est simplex It&rsquos.
Receptor GPS tuus - quo tibi opus est - locum qua ubi es illo puncto temporis cognoscit, dum
telephonum manuale tuum computatori principi NAV4ALL coniungitur, qui tum iter tuum statim
computat et id ad telephonum manuale tuum antemittit.
Deinde, consequere sagittas claras quae sunt in ostentu tuo vel pracepta locuta ut ad finem
itineris tuae pervenias. Ita simplex est it&rsquos ob autocinetum, birotem parvam aut magnam
autocineticam, ambulationemve…
Quam facile? Insona in Instructional films.
Multo magis scilicet agimus quam te ab A ad B ducere. Loci celebrati quoque comprehenduntur.
Uno globulo presso locos celebratos vel alias fines itineris telephonare potes, quod illud unum
cum ratione fit.
Si telephono mobili uti potes, cum NAV4ALL navigare etiam potes.
Docebimus, ut telephono manuali tuo utens mediteris.
Quovis ire vis, te ducemus, quod omnes nationes totius orbis terrarum cognovimus.
Ut te recte ducamus, lingua tua loqui praeterea velimus…
Insona in vexillo tuo.
Renova xxxxxxxx tuum renovatione gratuita NAV4ALL.
NAV4ALL te impedimentis rationis tuae liberat.
Atque GRATUITUM ante diem qui est a.d. XVIII Kalendas Sept. erit, post quem id valde
parvioris pretii fore promittimus!
Impone res certiores recentissimas NAV4ALL in xxxxxxxx ut melioribus mercibus mollibus
NAV4ALL utaris. Eveniunt multo latior circuitus actionis, data renovatissima et gratuita.
Rationem upgrade praesentem tuam xxxxxxxx simplice SMS mittendo.
Adnotationes de editione
Omnem per orbem terrarum atque cotidie novae viae aperiuntur, dum aliae meliores fiunt.
Consilia de commeatu regionum usum viarum etiam saepius adficiunt.
Septenis semper diebus NAV4ALL omnes renovationes ab NAV4ALL praebitae imponit.
Selige nationem ut percipias quantum intra paucos menses recentes mutatum est.
Mane ad tempus et laete vehere ob NAV4ALL neque unam rem necesse est facere.
Renovationes emere aut instruere - nihil -necesse est…
Insona in vexillo nationis cuius adnotationes de praedicatione videre vis.
In praesens tempus NAV4ALL omnino est gratuitum neque tibi opus est ullis caris ferramentis
emendis. Praeter telephonum mobile tuum, solum opus est tibi receptore GPS.
Si receptorem GPS non habes, order the HOLUX GPSlim236 Bluetooth GPS receiver with
SiRF-Star-III.
Festina, quod instrumenta exigua sunt!
Receptorem GPS comparabilem a societate fida quae postulationes postales accipit vel a
societate machinarum electronicarum tibi grato vel a societate quae tibi communicationes
telephonicas vendit emere potes.
Receptores Bluetooth multis talibus aliis rationibus navigandi qualibus TomTom. Route 66,
Wayfinder, ActivePilotque item sunt idoneae!
Si alia ratione uteris, cito transi ad gratuitum NAV4ALL neque ullius pretii tibi ne renovationes
quidem veniunt!
Conarisne autocinetum conlocatum tuum in urbe negotioso invenire? Ad alium qui NAV4ALL
utitur vehi vel ambulare? Ubi opifices vel viae vecturae sint reperire?
Usus NAV4ALL Investigandi et Indagandi no tntum potestatem day, sed verum omnia faciliora
ad disponendum facit.*
NAV4ALL mercatui maxime peritorum totam Investigandi et Indagandi rationem praebet, quae
te motus vehiculorum aspicere sinit. Eius data societatis ad sedem computatoriam&rsquos ullo
sine internuntio confestim mittunt.
NAV4ALL merces molles quae locum vehiculorum commeantium cum SAP iungere excoluit.
In usum privatum, merces molles in promptu esse faciet quibus locum vehiculi moventis in
computatore tuo ullo sine internuntio facili, quem ob rem solitudini tuae spondetur. Tempus
praedicandi quoe speratur Kalendis Mart,. MMVI est.
*Tibi placeat, quamquam computator NAV4ALL itinera non statuit, ea non conservare notare.
Vide Privacy Statement nostrum.
Ministeria NAV4ALL nullas habet exceptiones si ad usum negotii pertineat. A.d. Kalendas
saltem Sept., nulla snut pretia ulla ad ministeria sunt nostra nisi ea quae ad commercium
telephonicum pertinent.
Utentes NAV4ALL eo consilio uti possunt, ut emptores novos ad se trahant, etc. Non licet
ministeria NAV4ALL nisi gratis distribuere,quamquam distributio gratuita sine stipulationibus
fieri potest.
General Delivery Terms and Conditions NAV4ALL attinent.
Praedicatio actorum diurnorum
Advena rationes navigandi constitutas provocat.
In praesens tempus, omnino sine pretio...
Mercatus artium navigandi perpetuo commutantur. Primum, carae rationes quae in computatore
iam sunt eae consequendae factae sunt, dein TomTom Batavicum in mercatum machina magis
frugi et portata inrupit.
TomTom apud magnum mercatum conlocatorum gratum celerrime factum est. Eo in mercatum
inducto, aestimatio societatis ad caela surrexit.
Nunc autem non solum TomTom, in collybo citatum, sed etiam omnia genera aliorum qui alias
rationes navigandi praebent, de ratione navigandi a NAV4ALL, quae multo melior est, magis
frugi atque in praesens tempus etiam gratuita, admirantur: NAV4ALL.
Telephono mobili utens ut navigetur.
Ad hoc tempus, consiliun NAV4ALL simplex fuit et ignotum: nullis est opus ferramentis nisi
telephono mobili et receptore GPS.
Ipsa simplicitas est ratio. Qui utitur finem itineris telephono mobili suo deligit. Deinde,
telephonum mobile computatorem principem vocat, quae iter brevissimo tempore decernit ut ad
telephonum mobile mittat. Peregrinator tum via propitia eius ire potest.
Navigatori moderno opus modo est telephono mobili et receptore GPS, quae in toto non pluris
ponderis quam V unciae est.
Restat autem ut ratio nova melioris simplicitatis sit: iter non plenis tabulis geographicis
describitur, at sagitta simplex porro demonstrat, licet dextrorsus verti et in via multarum
semitarum antea digerere (denuo quod deest multis rationbis). Hemicyclium quod in linea est te
viam rotariam transgedi et porro progredi indicat.
Sic praecepta sunt simplicia, ut raedarios distringi non oportet. Eo simpliciora et certiora
praecepta, quo meliora sunt visu. Dubitationes autem et haesitationes ullae quas de itinere
sequendo habeas ut nix aestate evanescunt quod praecepta quae damus clarissima sunt et facilia
consequendo.
Hoc est quare omnia praecepta praetermittuntur. Si exitus est XXX cilometris superior, ratio te
certiorem de exitu appropinquante non facit, sed te potius tantum porro aequo animo monstrat…
Pro hominibus qui ostentum spectare non volunt sed qui locutionem malunt, NAV4ALL LV
linguas in et plures quam C voces diversas in toto habet.
Hic quoque idem adhibetur modus. Omnes res certiores necessariae omittuntur; ratio ea modo
quae pertinent transmitttit. Pura simplicitas.
Nullae impensae, nullae circumscriptiones…
Rationes navigandi bene notissimae ferramentis comparate pretiosis coniunguntur, dum
subscriptiones annuae ministeriorum itinerariorum valde sunt carae. Qua de causa regio finita
modo agendi utenti saepe datur.
Aemulator novus navigationis constitutae haec vitia non habet, cum plurimi telephonum mobile
iam possident. Receptor GPS machina utilis est et facili in promptu, dum merces subscriptionis
in praesens tempus ante diem qui est a.d. XVIII Kalendas Sept. MMVI non pertinent.
Sperantur impensae subscriptionis illo tempore transito fore dilaturae inter $0.50 et non magis
quam paucos thaleres per mensem pro ministerio navigationis quod paene omnem per orbem
terrarum erit. Praeterea, subscriptio gratuita potest.
Ut rationes quae nunc sunt renoventur.
Qui TomTom, Wayfinder, Route 66, Activepilot, Co-pilot omnibusque generibus aliarum
rationum navigandi utuntur eis rebus quae ratione nova navigationis praebentur facile frui
possunt. Ferramenta aliarum rationi novae receptori Bluetooth GPS esse possunt. Mercibus
mollibus NAV4ALL utendis qui rationibus 'veteribus' utuntur non tantum renovationes gratuitas
de itineribus, sed verum regionem agendi quae paene omnem per mundum extendit penes se
recipiunt.
Non in tabernis venit.
NAV4ALL in tabernis non venit, quae res rationis est particeps, quod nullius est pretii…
Hoc ministerium novum navigationis gratuito de Interreti vel per SMS receptum ab alio utente
demi potest.
Hoc solum ab utentibus invicem quaeritur, ut perscribeant, cuius rei telephonum mobile maxima
denuo est pars.
Res occulta.
NAV4ALL Batavicum est inceptum. Nemirum, quod Batavi, una gentium pristinarum quae mare
navigabant, rem occultam de circulo semper finienti solvere potuerunt. Artem navigationis
excoluerunt et quo modo eam ad summam non antea notam perducere sciebant.
Qua re nullo casu evenit ut societates quae res cartographicas eis qui omnibus rationibus
navigandi utuntur totum per mundum praebeant ambae origines suas a Batavia capiant: TeleAtlas
et NAVTEQ, haec a societate Batavica Philips condita.
NAV4ALL officinarum artibus tabularum geographicarum NAVTEQ utitur.
NAV4ALL magni momenti esse credit itinera quae utentes nostri sequantur nullo quovis modo a
NAV4ALL constitui vel conservari declarare.
Praeterea, data privata utentium nostrorum partibus tertiis sine concessu non praebebuntur.
NAV4ALL his datis commeatui tantum utitur qui inter NAV4ALL et utentes ratione eius est.
Vide quoque disclaimer.
DENUO NUMQUAM ERRABIS&rsquo!
Responsiones
Nonne mendas in opere reticulato invenisti?
Mitte epistulam electronicam ad NAVTEQ ad update.navteq.com
Reponde epistulis electronicis ad NAV4ALL ad www.feedback@nav4all.com
Instrue NAV4ALL in telephono mobili tuo*
Cie sensorem Bluetooth GPS ut telephono mobili confestim post NAV4ALL instructum
automarie copuletur.
Quattuor gradibus instruitur:
Gradus I:
Cie sensorem GPS.
Gradus II:
Adi http:www.nav4all.cominstall depastore interretiali utens sequereque praecepta.
Gradus III:
Post demptionem, necesse est NAV4ALL cieri. Sequere delectus praecipientes:
a) Lingua ostentus
b) Lingua soni
c) Sensor GPS
Gradus IV:
NAV4ALL nunc sub Applicationibus inveniri potest.
Indicium: consule enchiridion de applicatione NAV4ALL cienda.
Hoc inter telephona mobilia differt.
Instrue NAV4ALL in telephono mobili SMS utens.
1. Cie sensorem GPS.
2. Mitte SMS cum “NAV4ALL” ad 06-12431305 atque "install SMS" a NAV4ALL recipies.
3. Aperi nuntium atque ratio automarie incipiet.
Instrue NAV4ALL pro amico SMS mittendo
Si amicos qui telephonum manuale idoneum habent, mitte ad eos "install SMS" ab indice
electionum NAV4ALL tuo.
Enter your friend’s mobile phone number and GO!
* Hoc enchiridion te scire paginas interretiales invocare sumit. Consule libellum de telephono
mobili tuo vel enchiridion.
DEME GRATUITO!!!!
MITTE SMS UT GRATUITO NAVIGETUR!
TELEPHONA MANUALIA SELECTA
CI VOCES!!!
VALDE FACILE EST
PICTURAE CINEMATICAE PRAECEPTORUM
LINGUAE
RENOVATIONES GRATUITAE!
NATIONES
EME
FAQ
INVESTIGATIO & INDAGATIO
USUS EXPERS
NUNTIA
PREME
STIPULATIONES ET CONDICIONES

Contenu connexe

En vedette

Innovative idea healthy straw
Innovative idea  healthy strawInnovative idea  healthy straw
Innovative idea healthy strawSidra Faisal
 
Informe de esudio psicológico
Informe de esudio psicológicoInforme de esudio psicológico
Informe de esudio psicológicoaliciaglb
 
Karen dayana niño cadena
Karen dayana niño cadenaKaren dayana niño cadena
Karen dayana niño cadenakarenninoupc
 
Synthetes lexis 6
Synthetes lexis 6Synthetes lexis 6
Synthetes lexis 6DANAEK1
 
Dikaioma g epiviosi stegi 2
Dikaioma g epiviosi stegi 2Dikaioma g epiviosi stegi 2
Dikaioma g epiviosi stegi 2DANAEK1
 
โครงร่างโครงงาน
โครงร่างโครงงานโครงร่างโครงงาน
โครงร่างโครงงานNutjira Kabmala
 
Trabajo de tecnología expocicion
Trabajo de tecnología expocicionTrabajo de tecnología expocicion
Trabajo de tecnología expocicionDANIEL MANJARRES
 
Mini term career talk by Kingdom Ridge Capital
Mini term career talk by Kingdom Ridge CapitalMini term career talk by Kingdom Ridge Capital
Mini term career talk by Kingdom Ridge Capitalingdomyuiot6
 

En vedette (13)

Innovative idea healthy straw
Innovative idea  healthy strawInnovative idea  healthy straw
Innovative idea healthy straw
 
Informe de esudio psicológico
Informe de esudio psicológicoInforme de esudio psicológico
Informe de esudio psicológico
 
Karen dayana niño cadena
Karen dayana niño cadenaKaren dayana niño cadena
Karen dayana niño cadena
 
Colores de las rosas
Colores de las rosasColores de las rosas
Colores de las rosas
 
Synthetes lexis 6
Synthetes lexis 6Synthetes lexis 6
Synthetes lexis 6
 
Dikaioma g epiviosi stegi 2
Dikaioma g epiviosi stegi 2Dikaioma g epiviosi stegi 2
Dikaioma g epiviosi stegi 2
 
โครงร่างโครงงาน
โครงร่างโครงงานโครงร่างโครงงาน
โครงร่างโครงงาน
 
Presentacion informatica 3
Presentacion informatica 3Presentacion informatica 3
Presentacion informatica 3
 
newcvme
newcvmenewcvme
newcvme
 
Ptcb notes
Ptcb notesPtcb notes
Ptcb notes
 
sistema solares
sistema solaressistema solares
sistema solares
 
Trabajo de tecnología expocicion
Trabajo de tecnología expocicionTrabajo de tecnología expocicion
Trabajo de tecnología expocicion
 
Mini term career talk by Kingdom Ridge Capital
Mini term career talk by Kingdom Ridge CapitalMini term career talk by Kingdom Ridge Capital
Mini term career talk by Kingdom Ridge Capital
 

Plus de Joseph J. Brazauskas (20)

JAG-ITA
JAG-ITAJAG-ITA
JAG-ITA
 
Nav4ALL_English
Nav4ALL_EnglishNav4ALL_English
Nav4ALL_English
 
2010 Latin PAD.1
2010 Latin PAD.12010 Latin PAD.1
2010 Latin PAD.1
 
Philodemus
PhilodemusPhilodemus
Philodemus
 
JINGLE LYRICS_trans
JINGLE LYRICS_transJINGLE LYRICS_trans
JINGLE LYRICS_trans
 
JINGLE LYRICS
JINGLE LYRICSJINGLE LYRICS
JINGLE LYRICS
 
p. 47A-66
p. 47A-66p. 47A-66
p. 47A-66
 
p. 47-66
p. 47-66p. 47-66
p. 47-66
 
p. 47-64
p. 47-64p. 47-64
p. 47-64
 
ALLEN Christine_Doc1 (Latin)
ALLEN Christine_Doc1 (Latin)ALLEN Christine_Doc1 (Latin)
ALLEN Christine_Doc1 (Latin)
 
Gebed 32708 bron.doc_trans
Gebed 32708 bron.doc_transGebed 32708 bron.doc_trans
Gebed 32708 bron.doc_trans
 
Gebed 32708 bron
Gebed 32708 bronGebed 32708 bron
Gebed 32708 bron
 
Entry_Latin[1]
Entry_Latin[1]Entry_Latin[1]
Entry_Latin[1]
 
Latin Translation
Latin TranslationLatin Translation
Latin Translation
 
Latin diploma - Maria Tajes.pdf_trans
Latin diploma - Maria Tajes.pdf_transLatin diploma - Maria Tajes.pdf_trans
Latin diploma - Maria Tajes.pdf_trans
 
Latin diploma - Maria Tajes
Latin diploma - Maria TajesLatin diploma - Maria Tajes
Latin diploma - Maria Tajes
 
07969-China Driver License_Wang.doc_trans
07969-China Driver License_Wang.doc_trans07969-China Driver License_Wang.doc_trans
07969-China Driver License_Wang.doc_trans
 
07969-China Driver License_Hu.doc_trans
07969-China Driver License_Hu.doc_trans07969-China Driver License_Hu.doc_trans
07969-China Driver License_Hu.doc_trans
 
07969-China Driver License
07969-China Driver License07969-China Driver License
07969-China Driver License
 
Will of Michael Gach 3 August 1712_trans
Will of Michael Gach 3 August 1712_transWill of Michael Gach 3 August 1712_trans
Will of Michael Gach 3 August 1712_trans
 

Nav4All_Latin

  • 1. Non solum Nav4All minimi pretii ministerium navigationis in orbe terrarum, sed etiam optimum esse cupit. Qua de causa nobis opus est auxilio eorum qui eo omnem per orbem terrarum probantes utuntur. Itinera celeritatem facilitatemque usus nostra gratis probare potes. Propter te, multa decies centena milia eorum qui viis utuntur optima et minimi pretii ratione navigationis omnium orbis terrarum mercibus annuis vel menstruis valde minimis mox uti poterunt.* Hac re sola tibi opus est, perscribere, ut tecum interdum congredi possimus. Nobis placeat quoque, si ullas sententias vel difficultates (>feedback) quae tibi usu venerint ad nos referas et si amicos familiam conlegasque tuos certiores de beneficiis Nav4All facias. Quisquis perscriptus ratione uti potest. NAV4ALL gratuitum erit ante diem qui est a.d. XVIII Kalendas Sept. MMVI. Gratuito omnem per orbem terrarum ratione ante diem qui est a.d. VIII Kalendas Sept. MMVI uti potes. Si postea sine eo vivere non poteris, haec difficultas non erit. Inter &euro 0,50 et &euro 2,00 per mensem merces dilaturas fore speramus. Subscriptiones gratuitae etiam possunt. >Subscribe now. * Vide quoque Tracking and Tracing de potestatibus aliis praeter navigationem modo. Ante diem qui est a.d. XVIII Kalendas Sept. MMVI, omnes optima totum per mundum ratione navigationis uti possunt, cum quemquem qui utitur ut probantem putemus. Eo maturius ratione uteris, quo magis tibi prodesse poterit. NAV4ALL, quod attinet ad numerum eorum qui eo utuntur, nullum habet modum: multa decies centena milia utentium simul capere possumus. Spatium modo temporis magnum habet modum. Eo plures ratione nostra utuntur, quo melius erit. Itaque familia conlegae amici negotiatoresque tui (sive opifices sive clientes) hac uniqua totum per mundum potestate navigandi fruantur, telephonis mobilibus suis utentes. Sunt duae tantum condiciones: Primum, necesse est te habere telephonum cui Bluetooth facultatem fecit et qui auxilium idoneum pro Java habet. Specta Selected handsets ut percipias utrum machina tua idonea sit. Deinde, necesse est te receptorem GPS habere. Separatim receptorem GPS emere potes, sed receptores Bluetooth, qui talibus aliis rationibus navigandi qualibus TomTom, Route 66, Wayfinder, ActivePilot, aliisque omnibus utuntur item idonei sunt! Ob NAV4ALL captum rationis navigandi tuae quam nunc habes ullo sine pretio dum paene omnem orbem terrarum comprehendat facile extendere potes! Atque renovationibus recentissimis gratuito frui potes! Utere ferramentis 'veteris' rationis navigandi tuae atque improve it with NAV4ALL software. Si receptorem GPS non habes, specta Shop et postula ut emas receptorem HOLUX GPSlim236 Bluetooth GPS cum SiRF-Star-III.
  • 2. Festina, quod instrumenta exigua sunt! Receptorem GPS comparabilem a societate fida quae postulationes postales accipit vel a societate machinarum electronicarum tibi grato vel a societate quae tibi communicationes telephonicas vendit emere potes. Quidquid accidit, festina, quod eo citius cum NAV4ALL emendate navigare potes, quo diutius eo frui potes. Telephona mobilia quae sequuntur a NAV4ALL sustinentur (aut maturissime sustinebuntur). Velisne omnem per orbem terrarum telephono mobili tuo statim navigare, attamen tuum nondum idoneum est? Considera de novo telephono mobili emendo, quod parvioris pretii semper est quam quasi alteram rationem navigandi emas! Non tantum praecepta de NAV4ALL in ostentu telephoni mobilis tui apparent, sed etiam tua lingua distincte loquuntur. NAV4ALL LV linguis et pluribus vocibus quam C diversis in promptu est. Paene omni lingua vocem marem vel muliebrem deligere potes. Pro translatione Anglica voces festivas et diversas deligere etiam potes. Audi et selige quid tibi optime placeat. Quid quam telephono mobili navigare tuo facilius esse possit? Insona in indice electionum NAV4ALL ut finem itineris novam imponas aut insona in fine itineris ante conservata. Ita est simplex It&rsquos. Receptor GPS tuus - quo tibi opus est - locum qua ubi es illo puncto temporis cognoscit, dum telephonum manuale tuum computatori principi NAV4ALL coniungitur, qui tum iter tuum statim computat et id ad telephonum manuale tuum antemittit. Deinde, consequere sagittas claras quae sunt in ostentu tuo vel pracepta locuta ut ad finem itineris tuae pervenias. Ita simplex est it&rsquos ob autocinetum, birotem parvam aut magnam autocineticam, ambulationemve… Quam facile? Insona in Instructional films. Multo magis scilicet agimus quam te ab A ad B ducere. Loci celebrati quoque comprehenduntur. Uno globulo presso locos celebratos vel alias fines itineris telephonare potes, quod illud unum cum ratione fit. Si telephono mobili uti potes, cum NAV4ALL navigare etiam potes. Docebimus, ut telephono manuali tuo utens mediteris. Quovis ire vis, te ducemus, quod omnes nationes totius orbis terrarum cognovimus. Ut te recte ducamus, lingua tua loqui praeterea velimus… Insona in vexillo tuo. Renova xxxxxxxx tuum renovatione gratuita NAV4ALL. NAV4ALL te impedimentis rationis tuae liberat. Atque GRATUITUM ante diem qui est a.d. XVIII Kalendas Sept. erit, post quem id valde parvioris pretii fore promittimus!
  • 3. Impone res certiores recentissimas NAV4ALL in xxxxxxxx ut melioribus mercibus mollibus NAV4ALL utaris. Eveniunt multo latior circuitus actionis, data renovatissima et gratuita. Rationem upgrade praesentem tuam xxxxxxxx simplice SMS mittendo. Adnotationes de editione Omnem per orbem terrarum atque cotidie novae viae aperiuntur, dum aliae meliores fiunt. Consilia de commeatu regionum usum viarum etiam saepius adficiunt. Septenis semper diebus NAV4ALL omnes renovationes ab NAV4ALL praebitae imponit. Selige nationem ut percipias quantum intra paucos menses recentes mutatum est. Mane ad tempus et laete vehere ob NAV4ALL neque unam rem necesse est facere. Renovationes emere aut instruere - nihil -necesse est… Insona in vexillo nationis cuius adnotationes de praedicatione videre vis. In praesens tempus NAV4ALL omnino est gratuitum neque tibi opus est ullis caris ferramentis emendis. Praeter telephonum mobile tuum, solum opus est tibi receptore GPS. Si receptorem GPS non habes, order the HOLUX GPSlim236 Bluetooth GPS receiver with SiRF-Star-III. Festina, quod instrumenta exigua sunt! Receptorem GPS comparabilem a societate fida quae postulationes postales accipit vel a societate machinarum electronicarum tibi grato vel a societate quae tibi communicationes telephonicas vendit emere potes. Receptores Bluetooth multis talibus aliis rationibus navigandi qualibus TomTom. Route 66, Wayfinder, ActivePilotque item sunt idoneae! Si alia ratione uteris, cito transi ad gratuitum NAV4ALL neque ullius pretii tibi ne renovationes quidem veniunt! Conarisne autocinetum conlocatum tuum in urbe negotioso invenire? Ad alium qui NAV4ALL utitur vehi vel ambulare? Ubi opifices vel viae vecturae sint reperire? Usus NAV4ALL Investigandi et Indagandi no tntum potestatem day, sed verum omnia faciliora ad disponendum facit.* NAV4ALL mercatui maxime peritorum totam Investigandi et Indagandi rationem praebet, quae te motus vehiculorum aspicere sinit. Eius data societatis ad sedem computatoriam&rsquos ullo sine internuntio confestim mittunt. NAV4ALL merces molles quae locum vehiculorum commeantium cum SAP iungere excoluit. In usum privatum, merces molles in promptu esse faciet quibus locum vehiculi moventis in computatore tuo ullo sine internuntio facili, quem ob rem solitudini tuae spondetur. Tempus praedicandi quoe speratur Kalendis Mart,. MMVI est. *Tibi placeat, quamquam computator NAV4ALL itinera non statuit, ea non conservare notare. Vide Privacy Statement nostrum.
  • 4. Ministeria NAV4ALL nullas habet exceptiones si ad usum negotii pertineat. A.d. Kalendas saltem Sept., nulla snut pretia ulla ad ministeria sunt nostra nisi ea quae ad commercium telephonicum pertinent. Utentes NAV4ALL eo consilio uti possunt, ut emptores novos ad se trahant, etc. Non licet ministeria NAV4ALL nisi gratis distribuere,quamquam distributio gratuita sine stipulationibus fieri potest. General Delivery Terms and Conditions NAV4ALL attinent. Praedicatio actorum diurnorum Advena rationes navigandi constitutas provocat. In praesens tempus, omnino sine pretio... Mercatus artium navigandi perpetuo commutantur. Primum, carae rationes quae in computatore iam sunt eae consequendae factae sunt, dein TomTom Batavicum in mercatum machina magis frugi et portata inrupit. TomTom apud magnum mercatum conlocatorum gratum celerrime factum est. Eo in mercatum inducto, aestimatio societatis ad caela surrexit. Nunc autem non solum TomTom, in collybo citatum, sed etiam omnia genera aliorum qui alias rationes navigandi praebent, de ratione navigandi a NAV4ALL, quae multo melior est, magis frugi atque in praesens tempus etiam gratuita, admirantur: NAV4ALL. Telephono mobili utens ut navigetur. Ad hoc tempus, consiliun NAV4ALL simplex fuit et ignotum: nullis est opus ferramentis nisi telephono mobili et receptore GPS. Ipsa simplicitas est ratio. Qui utitur finem itineris telephono mobili suo deligit. Deinde, telephonum mobile computatorem principem vocat, quae iter brevissimo tempore decernit ut ad telephonum mobile mittat. Peregrinator tum via propitia eius ire potest. Navigatori moderno opus modo est telephono mobili et receptore GPS, quae in toto non pluris ponderis quam V unciae est. Restat autem ut ratio nova melioris simplicitatis sit: iter non plenis tabulis geographicis describitur, at sagitta simplex porro demonstrat, licet dextrorsus verti et in via multarum semitarum antea digerere (denuo quod deest multis rationbis). Hemicyclium quod in linea est te viam rotariam transgedi et porro progredi indicat. Sic praecepta sunt simplicia, ut raedarios distringi non oportet. Eo simpliciora et certiora praecepta, quo meliora sunt visu. Dubitationes autem et haesitationes ullae quas de itinere sequendo habeas ut nix aestate evanescunt quod praecepta quae damus clarissima sunt et facilia consequendo. Hoc est quare omnia praecepta praetermittuntur. Si exitus est XXX cilometris superior, ratio te certiorem de exitu appropinquante non facit, sed te potius tantum porro aequo animo monstrat… Pro hominibus qui ostentum spectare non volunt sed qui locutionem malunt, NAV4ALL LV linguas in et plures quam C voces diversas in toto habet. Hic quoque idem adhibetur modus. Omnes res certiores necessariae omittuntur; ratio ea modo
  • 5. quae pertinent transmitttit. Pura simplicitas. Nullae impensae, nullae circumscriptiones… Rationes navigandi bene notissimae ferramentis comparate pretiosis coniunguntur, dum subscriptiones annuae ministeriorum itinerariorum valde sunt carae. Qua de causa regio finita modo agendi utenti saepe datur. Aemulator novus navigationis constitutae haec vitia non habet, cum plurimi telephonum mobile iam possident. Receptor GPS machina utilis est et facili in promptu, dum merces subscriptionis in praesens tempus ante diem qui est a.d. XVIII Kalendas Sept. MMVI non pertinent. Sperantur impensae subscriptionis illo tempore transito fore dilaturae inter $0.50 et non magis quam paucos thaleres per mensem pro ministerio navigationis quod paene omnem per orbem terrarum erit. Praeterea, subscriptio gratuita potest. Ut rationes quae nunc sunt renoventur. Qui TomTom, Wayfinder, Route 66, Activepilot, Co-pilot omnibusque generibus aliarum rationum navigandi utuntur eis rebus quae ratione nova navigationis praebentur facile frui possunt. Ferramenta aliarum rationi novae receptori Bluetooth GPS esse possunt. Mercibus mollibus NAV4ALL utendis qui rationibus 'veteribus' utuntur non tantum renovationes gratuitas de itineribus, sed verum regionem agendi quae paene omnem per mundum extendit penes se recipiunt. Non in tabernis venit. NAV4ALL in tabernis non venit, quae res rationis est particeps, quod nullius est pretii… Hoc ministerium novum navigationis gratuito de Interreti vel per SMS receptum ab alio utente demi potest. Hoc solum ab utentibus invicem quaeritur, ut perscribeant, cuius rei telephonum mobile maxima denuo est pars. Res occulta. NAV4ALL Batavicum est inceptum. Nemirum, quod Batavi, una gentium pristinarum quae mare navigabant, rem occultam de circulo semper finienti solvere potuerunt. Artem navigationis excoluerunt et quo modo eam ad summam non antea notam perducere sciebant. Qua re nullo casu evenit ut societates quae res cartographicas eis qui omnibus rationibus navigandi utuntur totum per mundum praebeant ambae origines suas a Batavia capiant: TeleAtlas et NAVTEQ, haec a societate Batavica Philips condita. NAV4ALL officinarum artibus tabularum geographicarum NAVTEQ utitur. NAV4ALL magni momenti esse credit itinera quae utentes nostri sequantur nullo quovis modo a NAV4ALL constitui vel conservari declarare. Praeterea, data privata utentium nostrorum partibus tertiis sine concessu non praebebuntur. NAV4ALL his datis commeatui tantum utitur qui inter NAV4ALL et utentes ratione eius est. Vide quoque disclaimer.
  • 6. DENUO NUMQUAM ERRABIS&rsquo! Responsiones Nonne mendas in opere reticulato invenisti? Mitte epistulam electronicam ad NAVTEQ ad update.navteq.com Reponde epistulis electronicis ad NAV4ALL ad www.feedback@nav4all.com Instrue NAV4ALL in telephono mobili tuo* Cie sensorem Bluetooth GPS ut telephono mobili confestim post NAV4ALL instructum automarie copuletur. Quattuor gradibus instruitur: Gradus I: Cie sensorem GPS. Gradus II: Adi http:www.nav4all.cominstall depastore interretiali utens sequereque praecepta. Gradus III: Post demptionem, necesse est NAV4ALL cieri. Sequere delectus praecipientes: a) Lingua ostentus b) Lingua soni c) Sensor GPS Gradus IV: NAV4ALL nunc sub Applicationibus inveniri potest. Indicium: consule enchiridion de applicatione NAV4ALL cienda. Hoc inter telephona mobilia differt. Instrue NAV4ALL in telephono mobili SMS utens. 1. Cie sensorem GPS. 2. Mitte SMS cum “NAV4ALL” ad 06-12431305 atque "install SMS" a NAV4ALL recipies. 3. Aperi nuntium atque ratio automarie incipiet. Instrue NAV4ALL pro amico SMS mittendo Si amicos qui telephonum manuale idoneum habent, mitte ad eos "install SMS" ab indice electionum NAV4ALL tuo. Enter your friend’s mobile phone number and GO! * Hoc enchiridion te scire paginas interretiales invocare sumit. Consule libellum de telephono mobili tuo vel enchiridion. DEME GRATUITO!!!!
  • 7. MITTE SMS UT GRATUITO NAVIGETUR! TELEPHONA MANUALIA SELECTA CI VOCES!!! VALDE FACILE EST PICTURAE CINEMATICAE PRAECEPTORUM LINGUAE RENOVATIONES GRATUITAE! NATIONES EME FAQ INVESTIGATIO & INDAGATIO USUS EXPERS NUNTIA PREME STIPULATIONES ET CONDICIONES